monumenta.ch > Hieronymus > sluMscr.Dresd.A.145.b.197 > sectio 1 > 56 > sectio > sectio > sectio 24 > sectio 7 > 25 > Ecclesiasticus, 24 > 49 > 5 > 21 > sectio 18 > 12 > sectio 8 > sectio 20 > sectio 1 > sectio > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 2, 2, 10
Amat filiam et abdicat; dolet periclitatam esse, et ab eo abducit, sine quo negat se posse vivere: quaerit[ur] periculum eius, qua paene caruit, hic qui amare caute iubet! Facilius in amore finem impetres quam modum. tu hoc obtinebis, ut terminos quasi adprobaturi custodiant, ut nihil faciant nisi considerate, nihil promittant nisi utique facturi, omnia verba ratione et fide ponderent? senes sic amant. pauca nosti, pater, crimina: et litigavimus aliquando et cecidimus et fortasse, quod non putas, peieravimus. quid ad patrem pertinet quod amantes iurant? si vis credere, nec ad deos pertinet.